3
1 Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui
non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
2 considerantes castam in timore conversationem vestram;
3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis
auri aut indumenti vestimentorum cultus,
4 sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate
mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
5 Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo
ornabant se subiectae propriis viris,
6 sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius
estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem.
7 Viri similiter
cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes
honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis
amatores, misericordes, humiles,
9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto,
sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem
hereditate accipiatis.
10 “ Qui enim vult vitam diligere
et videre dies bonos,
coerceat linguam suam a malo,
11 et labia eius ne loquantur dolum;
declinet autem a malo et faciat bonum,
inquirat pacem et persequatur eam.
12 Quia oculi Domini super iustos,
et aures eius in preces eorum;
vultus autem Domini super facientes mala ”.
13
Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?
14 Sed et si patimini propter
iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris,
parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis
est spe;
16 sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes
bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram
bonam in Christo conversationem.
17 Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati
quam malefacientes.
18 Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro
iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus
autem Spiritu:
19 in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens
praedicavit,
20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei
patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo
animae, salvae factae sunt per aquam.
21 Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non
carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per
resurrectionem Iesu Christi,
22 qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi
angelis et potestatibus et virtutibus.
|