5
1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et
testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae
communicator:
2 Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non
coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,
3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.
4 Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis
immarcescibilem gloriae coro nam.
5 Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem
humilitatem induite, quia
Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam.
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in
tempore,
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam
ipsi cura est de vobis.
8 Sobrii estote, vigilate.
Adversarius
vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
9 Cui resistite fortes
fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati
fieri.
10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam
gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit,
fundabit.
11 Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen.
12 Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter
scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state.
13
Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.
14 Salutate invicem in
osculo caritatis.
Pax vobis
omnibus, qui estis in Christo.
|