EPISTULA II PETRI
1
1 Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae
qualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu
Christi:
2 gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu
Domini nostri.
3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et
pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et
virtute,
4 per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut
per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo
est in concupiscentia, corruptionem;
5 et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in
fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem continentiam, in continentia autem
patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem
fraternitatis caritatem.
8 Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine
fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem;
9 cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul
cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10
Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem
faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando;
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in
aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.
12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et
quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate.
13 Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo,
suscitare vos in commonitione,
14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum
quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;
15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum
meum, ut horum memoriam faciatis.
16 Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis
Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius
magnitudinis.
17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata
ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in
quo ego mihi complacui ”;
18 et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus
cum ipso in monte sancto.
19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis
attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat,
et lucifer oriatur in cordibus vestris,
20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae
propria interpretatione non fit;
21 non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando,
sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.
|