37
1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus
est pater suus.
2
Hae sunt generationes Iacob.
Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis
adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque
patri malam eorum famam.
3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo
quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.
4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis
amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis;
quae causa maioris odii seminarium fuit.
6 Dixitque ad eos: “ Audite somnium meum, quod vidi.
7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi
consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare
manipulum meum ”.
8 Responderunt fratres eius: “ Numquid
rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ”. Haec
ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
”.
10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum
pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc somnium, quod
vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ”.
11 Invidebant
igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.
12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris
morarentur in Sichem,
13 dixit Israel ad Ioseph: “ Fratres tui pascunt oves in
Sichimis; veni, mittam te ad eos ”. Quo respondente:
14 “ Praesto sum ”, ait ei: “ Vade et vide, si cuncta prospera
sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ”. Missus de
valle Hebron venit in Sichem;
15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid
quaereret.
16 At ille respondit: “ Fratres meos quaero; indica mihi, ubi
pascant greges ”.
17 Dixitque ei vir: “ Recesserunt de loco isto; audivi autem
eos dicentes: "Eamus in Dothain" ”. Perrexit ergo Ioseph post fratres
suos et invenit eos in Dothain.
18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos,
cogitaverunt illum occidere.
19 Et mutuo loquebantur: “ Ecce somniator venit;
20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum
dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint
somnia sua ”.
21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus
eorum et dixit:
22 “ Non interficiamus animam eius ”. Et dixit ad eos: “ Non effundatis sanguinem; sed
proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras
servate innoxias ”. Hoc autem dicebat volens eripere
eum de manibus eorum et reddere patri suo.
23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt
eum tunica talari
24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam.
25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos
viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes
tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.
26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: “ Quid nobis
prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
27
Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim
et caro nostra est ”. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes
Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in
Aegyptum.
29
Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30 et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “ Puer non
comparet, et ego quo ibo? ”.
31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant,
tinxerunt
32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? ”.
33 Quam cum
agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia
devoravit Ioseph ”.
34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum
multo tempore.
35 Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem
patris, noluit consolationem accipere et ait: “ Descendam ad filium meum lugens
in infernum ”. Et flevit super eo pater eius.
36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari
eunucho pharaonis, magistro satellitum.
|