46
1 Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee
et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
2 audivit eum per visionem noctis vocantem se: “ Iacob, Iacob! ”. Cui respondit: “ Ecce
adsum! ”.
3
Ait illi: “ Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli
timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
4 Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te
revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos ”.
5 Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum
parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,
6 sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan;
veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius,
7 filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies.
8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in
Aegyptum, ipse cum liberis suis.
Primogenitus
Ruben.
9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et
Saul filius Chananitidis.
11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
12 Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui
sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et
Hamul.
13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron.
14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
15 Hi filii Liae, quos
genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et
filiarum triginta tres.
16 Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi
et Areli.
17 Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque
soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos
genuit Iacob: sedecim animas.
19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
20 Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei
Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
21 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et
Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
22 Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae
quattuordecim.
23 Filii Dan: Husim.
24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem.
25 Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et
hos genuit Iacob: omnes animae septem.
26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum
et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
27 Filii autem Ioseph,
qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae
ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et
occurreret in Gessen.
29
Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri
suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu
flevit.
30 Dixitque Israel ad Ioseph: “ Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam
et superstitem te relinquo ”.
31
Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “ Ascendam et
nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in
terra Chanaan, venerunt ad me.
32 Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum
gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt
secum.
33 Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus
vestrum?".
34 Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab
infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem
dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes
pastores ovium ”.
|