5
1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt
pharaoni: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet
mihi in deserto ”.
2 At ille responclit: “ Quis est Dominus,
ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio
Dominum et Israel non dimittam ”.
3 Dixeruntque: “ Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso,
viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte
accidat nobis pestis aut gladius ”.
4
Ait ad eos rex Aegypti: “ Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus
suis? Ite ad onera vestra ”.
5 Dixitque pharao: “ Multus nimis iam est populus terrae;
videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab
operibus? ”.
6 Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis
eius dicens:
7 “ Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos
lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.
8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super
eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes:
"Eamus et sacrificemus Deo nostro".
9 Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant
verbis mendacibus ”.
10 Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt
ad populum: “ Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas.
11 Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur
quid quam de opere vestro" ”.
12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad
colligendas paleas.
13
Exactores quoque instabant dicentes: “ Complete opus vestrum cotidie, ut prius
facere solebatis, quando dabantur vobis paleae ”.
14 Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos
constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “ Quare
non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ”.
15 Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad
pharaonem dicentes: “ Cur ita agis contra servos tuos?
16 Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur;
en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa ”.
17 Qui ait: “ Vacatis otio et idcirco
dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino".
18 Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et
reddetis consuetum numerum laterum ”.
19 Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod
diceretur eis: “ Non minuetur quidquam de lateribus per
singulos dies ”;
20 occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso
egredientibus a pharaone,
21 et dixerunt ad eos: “ Videat Dominus
et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis
eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos ”.
22 Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “ Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me?
23 Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in
nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos ”.
|