10
1 Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim
induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios
et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus ”.
3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt
ei: “ Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non
vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis
et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5 quae
operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod
residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris. 6
Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non
viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem
diem ”. Avertitque se et egressus est a pharaone.
7
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “ Usquequo patiemur hoc scandalum?
Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit
Aegyptus? ”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad
pharaonem, qui dixit eis: “ Ite, sacrificate Domino Deo
vestro. Quinam sunt qui ituri
sunt? ”. 9
Ait Moyses: “ Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus,
cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis ”. 10 Et respondit eis: “ Sic Dominus sit vobiscum,
quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet
ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis ”.
Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis.
12 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam super
terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem
herbam, quidquid residuum fuerit grandini ”.
13
Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum
urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas;
14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt
in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non
fuerant nec postea futurae sunt.
15 Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata
est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in
arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in
lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto.
16 Quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et
dixit eis: “ Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos.
17 Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate
Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam ”.
18 Egressusque Moyses de conspectu pharaonis oravit Dominum,
19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et
arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in
cunctis finibus Aegypti.
20 Et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios
Israel.
21 Dixit autem Dominus ad Moysen: “
Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae
ut palpari queant ”.
22
Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in
universa terra Aegypti tribus diebus.
23 Nemo vidit fratrem
suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii
Israel, lux erat.
24 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: “ Ite,
sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri
eant vobiscum ”.
25 Ait Moyses: “ Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis,
quae offeramus Domino Deo nostro,
26 tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex
eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei
nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum
perveniamus ”.
27
Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos.
28 Dixitque pharao ad
eum: “ Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris
mihi, morieris ”.
29 Respondit Moyses: “ Ita fiet, ut locutus es; non videbo
ultra faciem tuam ”.
|