16
1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio
rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis
secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.
2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra
Moysen et Aaron in solitudine,
3 dixeruntque filii Israel ad eos: “ Utinam mortui
essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium
et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut
occideretis omnem coetum fame? ”.
4 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ecce
ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt
per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
5 Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit
quam colligere solebant per singulos dies ”.
6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel:
“ Vespere scietis
quod Dominus eduxerit vos
de terra Aegypti;
7 et mane videbitis
gloriam Domini.
Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia
mussitatis contra nos? ”.
8 Et ait Moyses:
“ Dabit Dominus vobis
vespere carnes edere
et mane panes in saturitate,
eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos
enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum ”.
9 Dixitque Moyses
ad Aaron: “ Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino;
audivit enim murmur ve strum ”.
10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel,
respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.
11 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
12 “ Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos:
Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum
Dominus Deus vester ”.
13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit
castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
14 Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et
squamatum in similitudinem pruinae super terram.
15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “
Manhu? ” (quod significat: “ Quid est hoc? ”). Ignorabant enim quid esset.
Quibus ait Moyses: “ Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.
16 Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex eo
unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta
numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis" ”.
17 Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus,
alius minus.
18 Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat,
habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id
quod edere poterant, congregaverunt.
19 Dixitque Moyses ad eos: “ Nullus
relinquat ex eo in mane ”.
20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque
mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos
Moyses.
21 Colligebant
autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset
sol, liquefiebat.
22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo
gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et
narraverunt Moysi.
23 Qui ait eis: “ Hoc est quod locutus est Dominus: Requies,
sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae
coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane ”.
24
Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis
inventus est in eo.
25 Dixitque Moyses: “ Comedite illud hodie, quia sabbatum est
Domino; non invenietur hodie in agro.
26 Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est
Domino, idcirco non invenietur in eo ”.
27 Venitque septima dies; et egressi de populo, ut
colligerent, non invenerunt.
28 Dixit autem Dominus ad Moysen: “
Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
29 Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum,
nullus egrediatur de loco suo die septimo ”.
30 Et sabbatizavit populus die septimo.
31 Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi
semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.
32 Dixit autem Moyses: “ Iste est sermo,
quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes
vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de
terra Aegypti" ”.
33 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Sume vas
unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad
servandum in generationes vestras ”.
34 Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram
testimonio reservandum.
35 Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec
venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines
terrae Chanaan.
36 Gomor autem decima pars est ephi.
|