LIBER LEVITICUS
1
1 Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu
lo conventus dicens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis
hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens
victimas,
3 si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum
immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;
4 ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit
atque in expiationem eius proficiens.
5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron
sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante
ostium tabernaculi conventus.
6 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;
7 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque
lignorum super ignem composita,
8 membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet
et adipem.
9 Intestina autem
et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in
holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.
10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de
capris holocaustum, masculum absque macula offeret;
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem,
coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron
sacerdotes per circuitum;
12 dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos
imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari.
13 Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata
omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris
suavissimi Domino.
14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino,
offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam.
15 Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput
adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris.
16 Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope
altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;
17 confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit
eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et
incensum suavissimi odoris Domino.
|