13
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi
lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum
quemlibet filiorum eius sacerdotum.
3 Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos
colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae
est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet.
4 Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne
reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.
5 Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra
non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum
septem diebus aliis.
6 Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior
fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies
est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit.
7 Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus
munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum;
8 et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est
lepra.
9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
10 et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et
capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore,
11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti.
Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia
est.
12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit
omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit,
13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima
iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
14 Quando vero
caro vivens in eo apparuerit, immundus erit.
15 Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro
enim viva immunda est: lepra est.
16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad
sacerdotem,
17 qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.
18 Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum,
19 et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula
subrufa, ostendet se homo sacerdoti.
20 Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et
pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in
ulcere.
21
Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non
est humilior, recludet eum septem diebus.
22 Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae;
23 sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris
est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet.
24 Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis
subrufam sive albam habuerit maculam,
25 considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in
alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga
leprae in cicatrice orta est.
26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior
macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum
septem diebus.
27 Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute
macula, contaminabit eum: plaga est leprae;
28 sin autem in loco suo macula steterit non satis clara,
tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae.
29 Vir sive mulier, in
cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos.
30
Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque
subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae.
31 Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec
capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus.
32 Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies,
nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis,
33 radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos
septem diebus aliis.
34 Si die septimo visa
fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum
sacerdos; lotisque vestibus mundus erit.
35 Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in
cute,
36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit
commutatus, quia aperte immundus est.
37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit
hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.
38 Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae
apparuerint,
39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum
alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.
40
Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est;
41 et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
42 Sin autem in calvitio
sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis.
43 Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus
secundum aspectum leprae cutis carnis.
44
Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga
est in capite eius.
45 Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta,
comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus!
Immundus!".
46 Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et
solus habitabit extra castra.
47 Si in veste lanea
sive linea lepra fuerit,
48 in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel
quolibet ex pelle confecto,
49 si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur
ostendeturque sacerdoti.
50 Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus;
51 et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit,
lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit
inventa,
52 et idcirco comburetur flammis.
53 Quod si eam viderit non crevisse,
54 praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque
illud septem diebus aliis.
55 Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non
mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo
quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa.
56 Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est
lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet.
57 Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius
immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas.
58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas
lavabis secundo, et mundae erunt.
59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis
atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel
contaminari ”.
|