20
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de
advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte
moriatur: populus terrae lapidabit eum.
3 Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de
medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit
sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum.
4 Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat
hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere,
5 ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem
eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum
Moloch, de medio populi sui.
6 Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et
fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de
medio populi sui.
7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus
vester.
8 Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos.
9 Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui
patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium
perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
11 Qui dormierit cum
noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis
eorum sit super eos.
12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia
scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus
est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
14 Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus
operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio
vestri.
15 Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus
quoque occidite.
16 Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul
interficies illam cum eo, morte moriantur: sanguis eorum sit super eos.
17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam
matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris
ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod
turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam.
18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit
turpitudinem eius fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui.
19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies;
qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem
suam.
20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et
revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque
liberis morientur.
21 Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est,
turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
22
Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat
terra, quam intraturi estis et habitaturi.
23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus
sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas
24 locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego
dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus
vester, qui separavi vos a ceteris populis.
25 Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem
immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et
cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda.
26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et
separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
27 Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis
fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit
super illos ”.
|