25
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis
terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.
3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius;
4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum
Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.
5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non
putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.
6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo,
ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,
7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia,
quae nascuntur, praebebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est
septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem;
9 et clanges bucina mense septimo, decima die mensis
expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra.
10
Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra
cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad
possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque
metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis
12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas
comedetis fruges.
13 Hoc anno iobelei
rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne
contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum
emes ab eo,
15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.
16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet
et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio
constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum,
quia ego Dominus Deus vester.
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea,
ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque
ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si
non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?".
21
Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum,
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad
nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
23
Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni
mei estis.
24 Unde cuncta regio
possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis
suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.
26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad
redimendum potuerit invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod
reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.
28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium,
habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis
venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam
redimendi, donec unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor
possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in
iobeleo.
31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet,
agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt,
semper possunt ab eis redimi.
33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo
revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum
sunt inter filios Israel.
34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio
sempiterna est eis.
35
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum
quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.
36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time
Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges
pro cibo tuo.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut
darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non
eum opprimes servitute servorum,
40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad
annum iobeleum operabitur apud te
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad
cognationem suam et ad possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non
venient condicione servorum;
43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu
vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.
45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos,
emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra
vestra, hos habebitis in possessionem
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac
possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne
opprimatis cum potentia.
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et
attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,
48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis
redimet eum
49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin
autem et ipse potuerit, redimat se,
50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis
suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum
numerum et rationem mercennarii supputata.
51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum,
secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis;
52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum
reddet emptori, quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non
affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo
egredietur cum liberis suis:
55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra
Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.
|