6
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint
votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare,
3 a vino et omni quod inebriare potest abstinebunt; acetum ex
vino et ex qualibet alia potione et, quidquid de uva exprimitur, non bibent;
uvas recentes siccasque non comedent
4 cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid
ex vinea esse potest ab uva acerba usque ad pellicula non comedent.
5 Omni tempore separationis suae novacula non transibit per
caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit
crescente caesarie capitis eius.
6 Omni tempore consecrationis suae ad mortuum non ingredietur;
7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque
funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est.
8 Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino.
9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur
caput consecrationis eius; quod radet ilico in eadem die purgationis suae, id
est die septima.
10 In octava autem die offeret duos turtures vel duos pullos
columbae sacerdoti in introitu tabernaculi conventus,
11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in
holocaustum et expiabit pro eo, quia peccavit super mortuo, sanctificabitque
caput eius in die illo
12 et consecrabit Domino dies separationis suae offerens agnum
anniculum pro delicto; ita tamen, ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta
est consecratio eius.
13 Ista est lex consecrationis, cum dies, quos ex voto
decreverat, complebuntur: adducent eum ad ostium tabernaculi conventus,
14 et offeret oblationem suam Domino agnum anniculum
immaculatum in holocaustum et ovem anniculam immaculatam pro peccato et arietem
immaculatum hostiam pacificam,
15 canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et
lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum.
16 Quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro
peccato quam in holocaustum;
17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens
simul canistrum azymorum; facietque oblationem eius et libamenta.
18 Tunc radet nazaraeus ante ostium tabernaculi conventus caesariem
consecrationis suae tolletque capillos suos et ponet super ignem, qui est
suppositus sacrificio pacificorum,
19 et sumet sacerdos armum coctum arietis tortamque absque
fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manus nazaraei,
postquam rasum fuerit caput eius;
20 et agitabit in conspectu Domini, et sanctificata sacerdotis
erunt sicut pectusculum, quod agitari, et femur, quod praelevari iussum est.
Post haec potest bibere nazaraeus vinum ”.
21 Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino
tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus eius. Iuxta quod
devoverat, ita faciet secundum legem consecrationis suae.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
23 “ Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis
Israel et dicetis eis:
24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!
25
Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!
26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi
pacem!".
27 Invocabuntque nomen
meum super filios Israel, et ego benedicam eis ”.
|