Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nova Vulgata IntraText CT - Text |
|
|
VETUS TESTAMENTUM In arduo emendandi PENTATEUCHUM opere Pontificia Commissio pro Nova Vulgata Bibliorum editione secuta est s. Hieronymi exemplum, qui sic ad Desiderium scripsit: “ Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule... Nunc te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti, et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu, quo scripti sunt libri, in Latinum eos transferre sermonem ”. Magnus Doctor, Damasi Papae mandato, Pentateuchum
inter 398–405 ex ipsa “Hebraica veritate” Latina voce reddidit, quae
simplicitate, fidelitate et elegantia generatim excellit. Sed etiam ad LXX Interpretum Graecam versionem (= Gr) spectatum est pro antiquitate eiusque acceptione apud Christianos sermonis Graeci. Huius autem versionis illam adhibuimus editionem, quam critice paravit Alfredus Rahlfs, quaeque Stutgardiae anno 1962 edita est. Haec editio, maxima ex parte solis codicibus B S A nixa, etiam Origenis et Luciani recensiones aliosque fontes minores admittit. Perpensae quoque et adhibitae sunt antiquae
versiones Aramaica, seu quam vocant Targum (= Targ), Syriaca (= Syr), Aquilae
(= Aq), Symmachi (= Sym) et Theodotionis (= Theod). In recensendo Pentateucho normas generales
secuti sumus, unde Vulgatae editionis textum tunc tantum emendavimus, cum
validae rationes sive criticae textualis sive scientiae philologae id postulare
viderentur. Attamen huiusmodi emendationes ita factae sunt, ut novae
elocutiones cum lingua Latina Vulgatae editionis concinerent eiusque veluti
colorem ac stilum conservarent. Maximas ergo partes venerandae Vulgatae
traditioni tribuimus in qua summe eminent libri Pentateuchi, excepto Levitico.
Vulgatae verba, ubicumque textum Hebraicum fideliter reddunt, etiam quoad
sensum tantum, ibi servata sunt; sin autem, congrua elegimus vocabula, quae in
aliis libris Veteris et Novi Testamenti occurrunt. Peculiaris difficultas oritur ex libris
THOBIS et IUDITH, quorum videlicet textus in Vulgata nulli plane respondet
textui primigeniae linguae ac valde quidem distat ab eo, qui in recentioribus
Bibliorum Sacrorum editionibus invenitur. Liber ESTHER in Ecclesia legitur secundum duas formas canonicas. Textus Hebraicus a s. Hieronymo translatus exstat in editione Vulgata in Est 1, 1-10,3. Textus Graecus non est simplex versio, sed retractatio libri Hebraici, largiter aucta et etiam partim transformata. Partes, quae in libro Hebraico desunt, s. Hieronymus addidit post versionem textus Hebraici (in Vulgata 10, 4–16, 24). Editio Graeca condicioni Iudaeorum in diaspora degentium aptata est, ut apparet in transformato decreto regio Mardochaei (8, 12 et 8, 12u-cc = Vulgata 16, 17-24). Huic mutationi congruit in versione Vetere Latina textus Graeci omissio pugnae (9, 1-2.5-19). In hac omissione et aliis lectionibus variantibus, in quibus distat a textu manu scriptis Graecis tradito, versio Vetus Latina textum Graecum primigenium conservavit. Textus autem Graecus in exemplaribus manu scriptis Graecis traditus (exceptis paucis exemplaribus manu scriptis sic dictis Lucianeis) secundum subscriptionem (10, 31 = Vulgata 11, 1) est opus Lysimachi (filii Ptolemaei Hierosolymitani), qui textum Graecum textui Hebraico assimilavit supplens omissiones. Haec est subscriptio: “ Anno quarto, regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dositheus, qui se sacerdotem et levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistulam Phurim, quam dixerunt esse (genuinam) et interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem ”. Versioni textus Hebraici inseruntur additiones et aliae quaedam discrepantiae editionis Graecae (= II), quae sunt maioris momenti, in locis eis convenientibus. Numeratio harum partium fit litteris post numeros positis. Versio autem supponit textum versionis Veteris Latinae, exceptis duobus decretis regiis (3, 13a–g; 8, 12a-cc), in quibus interpretes difficile idioma rhetoricum non plene intellexerunt et quae Lysimachus fere solum in 8, 12y mutavit, pro die decima quarta Adar secundum editionem Hebraicam diem decimam tertiam ponens; in 3, 13f autem conservavit diem decimam quartam, quia iam suo tempore in textu Hebraico (3, 7) dies caedi Iudaeorum assignatus exciderat. Auctor Graecus diem decimam tertiam Adar in diem decimam quartam mutavit, quia secundum illum dies excidio destinatus iam ut dies festus celebrandus est (8, 12z-aa) et decreto regio (8, 12cc) pugna est impedita. In
PSALTERIO recognoscendo normae generales, quae in emendanda Vulgata editione
obtinent, accuratius definitae sunt et accommodatae, respectu habito peculiaris
indolis Psalterii, quod est textus poeticus, saepe difficilis, interdum minus
recte traditus, a s. Hieronymo non conversus in Latinum sed solum correctus,
denique ex diuturno saeculorum usu in sacra Liturgia cotidie adhibitus. 1) Textus Psalterii Vulgatae editionis (Psalterium Gallicanum, quod dicitur) servatus est, dummodo Textum Masoreticum (TM) recte, quamvis verbum e verbo materiali quadam ratione exprimens, redderet. 2) Emendata est Vulgata editio, ubi non congruebat cum TM, qui maximam fidem haberet atque, respectu contextae orationis, optimus esse videretur. 3) Quoties TM apparebat vel videbatur esse corruptus, et versio LXX Interpretum (quam Vulgata editio est secuta) putari poterat quasi certum sensus primitivi testimonium, lectio versionis LXX Interpretum (atque adeo etiam editionis Vulgatae) est accepta. 4) Cum TM intellegi nequibat (sive quod erat corruptus, sive quod nobis facultas iam est adempta eum interpretandi) atque undique colligi poterat LXX Interpretes et auctores Vulgatae editionis eum esse late interpretatos, ita tamen ut eorum versio cum contextu orationis conveniret, eiusmodi interpretatio est inducta, quamvis non esset satis perspicua (veluti in Pss 8, 2c-3a; 9, 7; 16, 3-4; 17, 13; 58, 9-10; 141, 7). 5) Cum TM corruptus apparebat et neque versio LXX Interpretum neque Vulgata editio lectionem probandam exhibebant, textus est emendatus ea ratione, ut a tcxtu Hebraico consonantico minimum deflecteret atque aptam praeberet significationem. 6) Non receptae sunt textus emendationes, quibus hic solum “ melior ” efficeretur, atque tantum exceptionis in modum verbo Hebraico vis, ex alia lingua Semitica deprompta, est subiecta, quod, in peculiari illo orationis contextu, lectionem magis idoneam exhibet. 7) Epitheta et
appellationes Dei, veluti “ Rupes ”, “ Petra ”, ex usu exemplorum Graecorum
Latinorumque vocabulis sunt reddita, cuius modi sunt “
Refugium ”, “ locus munitus ”, vel “ Praesidium ”,
“ Adiutor ”, prout contextus
verborum postulabat. 1) Thesaurus verborum saepe peculiarem omnino indolem praefert. Occurrunt enim: a) vocabula Latina, quibus auctores ethnici, quod sciamus, non usi sunt, et quae potius ad vulgarem linguae Latinae rationem pertinere videntur, veluti: ablactare, approximare, contribulare, elongare (cuius verbi temporalis usus est et transitivus et intransitivus), fiducialiter, glorificare, humiliare, magnificare, subsannare, superexaltare, supersperare. b) Alia verba Latina in sacris Bibliis novam vim acceperunt ex nova religione novoque pietatis sensu inductis. Cuius generis sunt: adinventio, calumnia, confiteri, eructare, iniustitia, iustitia, misericordia, susceptor, sustinere, veritas, testamentum. c) Non pauca vocabula e Graeco sunt recepta, quamvis interdum vox Latina esset in promptu, veluti diabolus (i. e. calumniator), erodius (i. e. ardea), neomenia (i.e. nova luna), nycticorax (i.e. bubo), scandalum (i. e. offendiculum), synagoga (i. e. coetus); memoratu digna sunt verba christi et ecclesiae (quae idem valent atque unctus et conventus); quae quidem vocabula, utpote cum apud LXX Interpretes inveniantur, vim habent christianae aetati anteriorem, quae in Latinum transiit (cfr. Ps 26, 5 “ ecclesia malignantium ”; Ps 105, 15: “ christos meos ”). Locutiones quoque singulares huc pertinent, veluti “ in idipsum ” (omissis testo in greco i. e. una, simul). d) Verba, quae ex Hebraeo sunt hausta,
facile dignoscuntur. Asper autem ille Hebraismus, ex quo loco neutri generis
ponitur femininum, non est receptus (cfr. Ps 27, 4, Vulg.: “ unam petii a
Domino, hanc requiram ”; Nova Vulg.: “ Unum petii a Domino, hoc requiram ”). 2) Non paucae proprietates sunt servatae, quae ad
structuram verborum seu syntaxin spectant; e quarum genere sunt: nominativus
extra structuram enuntiati positus; cfr. Ps 18, 31: “ Deus impolluta via eius ”
(i. e. Dei via impolluta est); Ps 126, 1: “ In convertendo Dominus captivitatem
Sion ”; genetivus auctivus, ut “ caelum caelorum ”, “ saeculum saeculi ”;
genetivus qualitatis, qui multo magis frequentatur quam in communi lingua
Latina, e. g. Ps 78, 54: “ fines sanctificationis ”; geminus accusativus cum
verbis dandi et ponendi, ut in Ps 2, 8: “ dabo tibi gentes hereditatem tuam ”;
Ps 18, 12: “ posuit tenebras latibulum suum ”; vocula “ in ” cum ablativo, qua
significatur instrumentum, modus, causa, ut in Ps 15, 3: “ non egit dolum in
lingua sua ”; item vocula “ et ”, quae non solum est copulativa, sed etiam
multiplicem habet vim e contexta oratione colligendam (causalem, explanatoriam,
adversativam, consecutivam etc.); ellipsis verbi “ esse ”, quae ex imitatione
Hebraeorum multo crebrius obtinet quam in communi sermone Latino; locutiones
adverbiales, i. e. usus verbi temporalis loco adverbii, e. g. Ps 126, 3: “
magnificavit Dominus facere nobiscum ” (quod idem valet ac: Dominus magnifice
fecit nobiscum); comparativus, qui positivo addita vocula “ prae ” vel “ super ”
efficitur; item superlativus, qui significatur positivo et verbo “ nimis ”
(i.e. valde); infinitivus finalis, e. g. Ps 96, 13: “ quoniam venit iudicare
terram ”; vox ipsa “ quoniam ”, quae saepe est tantum particula affirmans, qua
enuntiatum primarium inducitur. 3) Est denique memorandum in vertendis et eligendis vocabulis Latinis rationem, ut patet, accurate ductam esse locorum ac textuum parallelorum atque etiam figurarum poeticarum, maxime chiasmi, e. g.: Ps 5, 10-11. Versus chiasmi in modum
sunt dispositi: 10a-11b; 10-11a. a) Graeca prior (Gr I = textus codicum maiusculorum, qui brevior est); Graeca altera (Gr II = textus codicum minusculorum, qui amplior est); b) Hebraica (H = fragmenta maiora Genizae Memphidis; fragmenta minora Qumran et Masada; testimonia, quae apud auctores Iudaicos inveniuntur); c) Syriaca (Syr), quae translatio est e textu Hebraico ac, praeter Veterem Latinam, maiore auctoritate gaudet quam ceterae antiquae versiones. Nulla
autem ex dictis formis directe a primigenio textu procedit; immo nec H nec Syr
integre ad nos pervenerunt. Propterea nulla ex ipsis prae ceteris magis valere
aut eminentiore auctoritate pollere, sed unaquaeque seorsim exstare atque per
se ipsa solum modo expendenda esse videtur. a) cum versus quidam in La tantum invenirentur, vel praesertim ex Gr II viderentur derivati, iidem signarentur respective nota La, vel Gr II, sequente numero capitis et versus; b) cum duplicationes quaedam evidentes repetitiones aliorum versiculorum vel pericoparum evasissent, ipsae simpliciter delerentur; c) cum autem de duplicationibus verborum ageretur, i. e. cum terminus quidam textus Graeci (Gr) vel textus Hebraici (H) duobus aut pluribus synonymis expressus videretur, tunc, pro certo non semper habentes simpliciorem formam Gr vel H primigeniam esse, servandam mallemus formam La, nisi forte sensus ipse aut alia evidentiae causa emendationem exigeret vel suaderet; d) deinde cum La corrupta clare videretur ex falsa lectione vel ex detorto sensu eaque corrigi posset adiuvante Gr aut H vel etiam eiusdem La opportune codices comparando, tunc emendatio fieret; e) item denique, cum La obscuritate laboraret sensumque prorsum deteriorem quam Gr vel H vel Syr offerret. Ad nomina Dei quod attinet — Deus, Dominus, Altissimus, Sanctus, Excelsus — quae ne in aliis quidem libris LXX Interpretum constanter ad verbum redduntur ex originali Masoretico, ea servavimus, nonnulla facta exceptione, sicut in La tradita sunt. Ad
rationem criticam textus quod pertinet, in libris PROPHETARUM peculiares notae
habentur, quarum quaedam omnibus plus minusve sunt communes (ut, verbi gratia,
propensio illa quae propria videtur esse vetustiorum Christianarum versionum,
qua messianice textum interpretandi amplificatur via), aliae vero uniuscuiusque
libri sunt propriae (ut, verbi gratia, exsistentia, interdum frequentior,
locorum corruptorum in textu primigenio vel in versionibus: quod quidem
praesertim patet in ultimis capitibus libri Ezechielis et apud aliquos
Prophetarum minorum, apud scilicet Osee, Michaeam, Habacuc, Zachariam).
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |