29
1 Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo
bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino:
vitulum de armento unum, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem;
3 et in oblationibus eorum similae oleo conspersae tres
decimas per vitulum, duas decimas per arietem,
4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem;
5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram,
6 praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum
sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum,
sacrificium ignis Domino.
7 Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus
sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis.
8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum:
vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;
9 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas
per vitulum, duas decimas per arietem,
10 decimam unam per agnos singulos, qui sunt simul septem
agni;
11 et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto
solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus
eorum.
12 Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus
erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem
Domino septem diebus
13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino:
vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos
quattuordecim;
14 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas
per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti
uno, id est simul arietibus duobus,
15 et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni
quattuordecim;
16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et
oblatione et libamine eius.
17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim,
arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim;
18 oblationemque et libamina singulorum per vitulos et arietes
et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno
oblationeque et libamine eorum.
20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos
anniculos imma culatos quattuordecim,
21 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et
agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno
oblationeque et libamine eius.
23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos
anniculos immaculatos quattuordecim,
24 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et
agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno,
oblatione eius et libamine.
26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos
anniculos immaculatos quattuordecim,
27 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et
agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno,
oblatione eius et libamine.
29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos
anniculos immaculatos quattuordecim,
30 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et
agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno,
oblatione eius et libamine.
32 Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos
anniculos immaculatos quattuordecim,
33 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et
agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno,
oblatione eius et libamine.
35 Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non
facietis
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino:
vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem,
37 oblationem et libamina singulorum per vitulum et arietem et
agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,
38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno,
oblatione eius et libamine.
39 Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter
vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus
et in hostiis pacificis ”.
|