15
1 Post aliquantum autem tem poris, cum dies triticeae mes sis
instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum de
capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius
2 dicens: “ Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo;
sed habet sororem iuniorem, quae pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor ”.
3 Dixitque eis Samson: “ Hac vice non
erit culpa in me contra Philisthaeos, cum faciam eis mala ”.
4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit
ad caudas sumensque faces ligavit singulas in medio binarum caudarum;
5 facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes
Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula
concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
6 Dixeruntque Philisthim: “ Quis fecit hanc
rem? ”. Quibus dictum est: “ Samson
gener Thamnathaei, quia tulit uxorem eius et alteri tradidit, haec operatus est
”. Ascenderuntque Philisthim et combusserunt tam mulierem
quam patrem eius.
7 Quibus ait Samson: “ Si talia facitis,
utique ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam ”.
8 Percussitque
eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam.
9 Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati
sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus.
10 Dixeruntque ad eos viri de tribu Iudae: “ Cur ascendistis
adversum nos? ”. Qui responderunt: “
Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei, quae in nos operatus est ”.
11 Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum
petrae Etam dixeruntque ad Samson: “ Nescis quod
Philisthim imperent nobis? Quare
hoc nobis facere voluisti? ”. Quibus ille ait: “ Sicut fecerunt mihi, feci eis ”.
12 “ Ligare, inquiunt, te venimus et
tradere in manus Philisthinorum ”. “
Iurate, respondit, mihi quod non me occidatis ”.
13 Dixerunt: “ Non te occidemus, sed
vinctum trademus ”. Ligaveruntque eum duobus novis funibus
et tulerunt de petra Etam.
14 Qui cum venisset in Lehi, et Philisthim vociferantes
occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum, et, sicut solent ad odorem
ignis lina consumi, ita vincula, quibus brachia eius ligata erant, dissipata
sunt et soluta.
15 Inventamque maxillam asini recentem arripiens percussit in
ea mille viros
16 et ait:
“ In maxilla asini
acervum feci ex eis!
In mandibula asini
percussi mille viros! ”.
17 Cumque haec canens verba complesset, proiecit mandibulam de
manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio
maxillae).
18 Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: “ Tu dedisti
in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior
incidamque in manus incircumcisorum ”.
19
Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et egressae sunt inde aquae; quibus
haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen
fontis illius fons Invocantis, qui est in Lehi usque in praesentem diem.
20 Iudicavitque Israel in diebus Philisthim viginti annis.
|