4
1 Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset
propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: “ Declina paulisper
et sede hic ”, vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit.
2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit
ad eos: “ Sedete hic ”.
3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “ Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de
regione Moabitide.
4 Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis
sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure
propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica
mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui
prior es, et me, qui secundus sum ”. At ille respondit: “ Ego agrum emam ”.
5 Cui dixit Booz: “ Quando emeris agrum
de manu Noemi, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere,
ut suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua ”.
6 Qui respondit: “
Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo.
Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor ”.
7 Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et
commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et
dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
8 Dixit ergo propinquus ad Booz: “ Eme tibi ”. Et solvit
calceamentum suum de pede suo.
9 Et Booz maioribus natu et universo populo: “ Testes, inquit,
vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et
Mahalon, tradente Noemi,
10 et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium
sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de
fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie
testes estis ”.
11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores
natu: “ Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem,
quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae
domum Israel.
Fortiter age in Ephratha
et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!
12 Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit
Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella! ”.
13 Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est
ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.
14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: “
Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit
familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel
15 et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru
enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ”.
16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulae
officio fungebatur.
17 Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “ Natus est filius Noemi! ”, vocaverunt nomen eius
Obed. Hic est pater Isai patris David.
18 Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,
19 Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
20 Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,
21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
22 Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.
|