23
1 Et nuntiaverunt David di centes: “ Ecce Philisthim
op pugnant Ceila et diripiunt areas ”.
2 Consuluit igitur David Dominum dicens: “ Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? ”. Et
ait Dominus ad David: “ Vade et percuties Philisthaeos et
salvabis Ceila ”.
3 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “ Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in
Ceila adversum agmina Philisthinorum? ”.
4 Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “ Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua ”.
5 Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum
Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit
David habitatores Ceilae.
6 Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et
ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat.
7 Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et
ait Saul: “ Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque
est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt ”.
8 Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet
in Ceila et obsideret David et viros eius.
9 Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam
malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “ Applica ephod ”.
10 Et ait David: “ Domine, Deus Israel,
audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem
propter me.
11 Si tradent me
viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo ”. Et ait Dominus: “ Descendet ”.
12 Dixitque David: “ Si tradent viri
Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? ”. Et
dixit Dominus: “ Tradent ”.
13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi
de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod
fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire.
14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis
mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed
non tradidit eum Deus in manus eius.
15 Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret
animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa.
16 Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in
Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei:
17 “ Ne timeas, neque enim inveniet te
manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus;
sed et Saul pater meus scit hoc ”.
18 Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque
David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam.
19 Ascenderunt
autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Nonne David latitat apud nos in
locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti?
20 Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes,
descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis ”.
21 Dixitque Saul: “ Benedicti vos a Domino, quia doluistis
vicem meam.
22 Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite;
et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est
enim ad me quod callidus sit valde.
23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus
absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi
fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae ”.
24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul.
David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti.
25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et
nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset
Saul, persecutus est David in deserto Maon.
26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et
viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat
a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut
caperent eos.
27 Et nuntius venit ad Saul dicens: “ Festina et veni,
quoniam infuderunt se Philisthim super terram ”.
28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et
perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “ Petram dividentem ”.
|