23
1 Haec autem sunt verba David novissima:
“ Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super
linguam meam.
3 Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
“Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
4 est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra”.
5 Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
6 Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
7 et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur ”.
8 Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super
octingentos, quos interfecit impetu uno.
9
Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim
congregati sunt illuc in proelium.
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit
Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque
Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia
detrahenda.
11
Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi;
erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque
Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis
ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in
valle Raphaim.
14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio
Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi
daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”.
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et
hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad
David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus,
ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum
periculo, bibam? ”. Noluit
ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de
triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit.
Nominatus in triginta
19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed
usque ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum
de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et
percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae
staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi
extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter
triginta fortissimos.
23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad
tres non pervenerat. Fecitque eum David
sibi caput satellitum suorum.
24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo
de Bethlehem,
25 Samma de Harod, Elica de Harod,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de
Gabaa filiorum Beniamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius
Achitophel Gilonites,
35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii
Sarviae,
38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39 Urias Hetthaeus.
Omnes
triginta septem.
|