7
1 Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad
perfectum usque perduxit.
2 Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum
longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum
altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina
super columnas.
3 Et erat tectum cedrinum in alto super tabulas quadraginta
quinque, quae erant super columnas, quindecim in uno ordine,
4 et marginum tres ordines, fenestra iuxta fenestram tribus
vicibus.
5 Ostia, id est postes, habebant quadruplicem marginem.
6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum
longitudinis et triginta cubitorum latitudinis, et alteram porticum in facie
maioris porticus et columnas et cancellos ante eas.
7 Porticum quoque solii, in qua tribunal erat, fecit et texit
lignis cedrinis a pavimento usque ad pavimentum.
8 Et domus, in qua
habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque
fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc
porticum.
9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quandam atque
mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant, a fundamento usque ad
summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium maius.
10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis
decem sive octo cubitorum.
11 Et desuper lapides pretiosi secundum mensuram secti et
ligna cedrina.
12
Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum
ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus
domus.
13 Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro,
14 filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio,
artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad
faciendum omne opus ex aere. Qui, cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne
opus eius.
15 Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum
altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et
grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna
altera.
16 Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita
columnarum, fusili aere; quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et
quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum,
17 et serta quasi in modum texturae, fimbriae in modum
catenarum sibi invicem miro opere contextarum in capitellis, quae erant super
caput columnarum, septem in capitello uno et septem in capitello altero.
18 Et fecit malogranatorum duos ordines per circuitum super
sertum unum, ut tegerent capitella, quae erant super summitatem columnarum;
eodem modo fecit et capitello secundo.
19 Capitella autem, quae
erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu,
quattuor cubitorum.
20 Et rursum alia capitella in summitate duarum columnarum
etiam desuper, iuxta alvum, quae erat super sertum. Malogranatorum autem
ducentorum duo ordines erant in circuitu capitelli primi et eodem modo in
circuitu capitelli secundi.
21 Et statuit duas columnas in porticum templi; cumque
statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachin, similiter erexit
columnam sinistram et vocavit nomen eius Booz.
22 Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit; per
fectumque est opus columnarum.
23 Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad
labium, rotundum in circuitu, quinque cubitorum altitudo eius; et resticula
triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.
24 Et scalptura colocynthidum subter labium circuibat illud,
duo ordines scalpturarum fusilium in una fusione cum mari.
25 Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant
ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem, et
mare super eos desuper erat; quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
26 Grossitudo autem luteris habebat mensuram palmi, labiumque
eius erat quasi labium calicis et folium repandi lilii; duo milia batos
capiebat.
27 Et fecit bases decem aereas, quattuor cubitorum
longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium
cubitorum altitudinis.
28 Hoc autem erat opus basium: limbos habebant, insuper et
limbos inter columellas.
29 Super limbos inter columellas erant leones et boves et
cherubim, et super columellas similiter; supra et infra leones et boves erant
coronae, opus malleatum.
30 Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et
quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos
coronae.
31 Et os eius erat rotundum, opus basis, unius cubiti et
dimidii; etiam in ore eius variae caelaturae erant, limbi autem eius erant
quadrati, non rotundi.
32 Quattuor quoque rotae subter limbis erant, et fulcra
rotarum cohaerebant basi; una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
33
Tales autem rotae erant, quales solent in curru fieri, et fulcra earum et
canthi et radii et modioli, omnia fusilia.
34 Nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis
unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant.
35 In summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii
cubiti, et in summitate basis fulcra eius et limbi eius ex semetipsa.
36 Scalpsit quoque in tabulatis illis, fulcris eius et super
limbos eius cherubim et leones et palmas secundum vacuum singulorum, et coronas
per circuitum.
37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura
scalpturaque consimili.
38 Fecit quoque decem luteres aereos; quadraginta batos
capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum; singulosque luteres per
singulas, id est decem bases posuit.
39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem
templi et quinque ad sinistram; mare autem posuit ad dexteram partem templi
contra orientem ad meridiem.
40 Fecit quoque Hiram lebetes et vatilla et phialas et
perfecit omne opus regi Salomoni in templo Domini;
41 columnas duas et globos capitellorum super capita
columnarum duos et serta duo, ut operirent duos globos, qui erant super capita
columnarum;
42 et malogranata quadringenta in duobus sertis, duos versus
malogranatorum in sertis singulis, ad operiendos globos capitellorum, qui erant
super faciem columnarum;
43 et bases decem et luteres decem super bases
44 et mare unum et boves duodecim subter mare;
45 et lebetes et vatilla et phialas. Omnia vasa, quae fecit Hiram regi Salomoni in domo
Domini, de aere polito erant.
46 In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa
terra inter Succoth et Sarthan.
47
Et posuit Salomon omnia vasa; propter multitudinem autem nimiam ignorabatur
pondus aeris.
48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum
et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream;
49 et candelabra, quinque ad dexteram et quinque ad sinistram
contra Dabir, ex auro puro, et florem et lucernas desuper aureas; et forcipes
aureos
50 et pateras et cultros et phialas et sartagines et turibula
de auro purissimo; et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum et
ostiorum domus templi ex auro.
51 Et perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo
Domini, et intulit Salomon, quae sanctificaverat David pater suus, argentum et
aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
|