9
1 Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus
Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere,
2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
3 Dixitque Dominus ad eum: “ Exaudivi orationem tuam et deprecationem
tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti,
ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi
cunctis diebus.
4 Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David
pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia, quae
praecepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris,
5 ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut
locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio
Israel.
6 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non
sequentes me nec custodientes mandata mea et decreta mea, quae proposui vobis,
sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos,
7 auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et
templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel
in proverbium et in fabulam cunctis populis,
8 et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam,
stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic
terrae huic et domui huic?”.
9 Et respondebunt: “Quia dereliquerunt
Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt
deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt eos; idcirco induxit Dominus super
eos omne malum hoc” ”.
10 Expletis autem annis viginti, postquam aedificaverat
Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis
11 — Hiram rege Tyri praebente Salomoni
ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae.
12 Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, quae
dederat ei Salomon, et non placuerunt ei;
13 et ait: “ Haeccine sunt civitates,
quas dedisti mihi, frater? ”. Et appellavit eas terram
Chabul usque in diem hanc.
14 Misit quoque
Hiram ad regem centum viginti talenta auri.
15 Haec est summa indictionis, quam constituit rex Salomon ad
aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Ierusalem et Asor et
Mageddo et Gazer.
16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam
igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in
dotem filiae suae uxori Salomonis.
17 Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
18 et Baalath et Thamar in terra solitudinis
19 et omnes civitates horreorum, quae ad se pertinebant, et
civitates curruum et civitates equorum et quodcumque ei placuit, ut aedificaret
in Ierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae.
20 Universum populum, qui remanserat de Amorraeis et Hetthaeis
et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de filiis Israel,
21 horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos
scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios
usque in diem hanc.
22
De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri
bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti
curruum et equitum.
23 Erant autem principes eorum, qui super omnia opera
Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum
populum et statutis operibus imperabant.
24 Filia autem pharaonis
ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc
aedificavit Mello.
25 Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos
holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et
adolebat coram Domino; perfectumque est templum.
26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est
iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea.
27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos
gnaros maris cum servis Salomonis.
28 Qui, cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum
quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.
|