10
1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem
nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus.
2 Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu et divitiis,
camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas, venit
ad Salomonem et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo.
3
Et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem
posset latere, et non responderet ei.
4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et
domum, quam aedificaverat,
5 et cibos mensae eius et sessionem servorum et ordinem
ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quae offerebat in
domo Domini, non habebat ultra spiritum
6 dixitque ad regem: “ Verus est sermo, quem audivi in terra mea
super rebus tuis et super sapientia tua!
7 Et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi
oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit; maior est
sapientia et bona tua quam rumor, quem audivi.
8 Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te
semper et audiunt sapientiam tuam!
9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit
te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et
constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam ”.
10 Dedit ergo
regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas;
non sunt allata ultra aromata tam multa quam ea, quae dedit regina Saba regi
Salomoni.
11
Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna
thyina multa nimis et gemmas pretiosas.
12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus
regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non
sunt allata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem.
13 Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et
petivit ab eo, praeter ea, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est et abiit
in terram suam cum servis suis.
14 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos
singulos, sescentorum sexaginta sex talentorum auri,
15 praeter id, quod proveniebat ex tributis subiectorum et
commercio negotiatorum et omnium regum Arabiae et ducum terrae.
16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro,
sescentos auri siclos dedit in laminas scuti unius;
17 et trecentas peltas ex auro probato, tres minae auri unam
peltam vestiebant; posuitque ea rex in domo Saltus Libani.
18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et
vestivit eum auro fulvo nimis.
19 Qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in
parte posteriori, et duae manus hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones
stabant iuxta manus;
20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque
inde. Non est factum tale opus in universis regnis.
21 Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea,
et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum
nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
22 quia classis Tharsis, quae regi erat, per mare cum classe
Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et simias
et pavos.
23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae
divitiis et sapientia.
24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret
sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius.
25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea,
vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos per annos singulos.
26 Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei
mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit eos per
civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem.
27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem
quanta et lapidum; et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae
nascuntur in Sephela.
28 Et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa;
negotiatores enim regis emebant de Coa statuto pretio.
29 Constabat autem et egrediebatur quadriga ex Aegypto
sescentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta; atque in hunc modum
cunctis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas venundabant.
|