10
1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit
ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores
natu et ad nutricios filiorum Achab dicens:
2 “ Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios
domini vestri et currus et equos et civitatem firmam et arma,
3 eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et
ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri ”.
4 Timuerunt illi vehementer et dixerunt: “ Ecce duo reges non
potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? ”.
5 Miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et
maiores natu et nutricii ad Iehu dicentes: “ Servi tui sumus: quaecumque
iusseris, faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi placet, fac ”.
6 Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: “ Si mei estis
et oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad
me hac eadem hora cras in Iezrahel ”. Porro filii regis, septuaginta viri, apud
optimates civitatis nutriebantur.
7 Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis et
occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt
ad eum in Iezrahel.
8 Venit autem nuntius et indicavit ei dicens: “ Attulerunt
capita filiorum regis”. Qui respondit: “ Ponite ea duos acervos iuxta introitum
portae usque mane ”.
9 Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem
populum: “ Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci
eum, sed quis percussit omnes hos?
10 Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini
in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod
locutus est in manu servi sui Eliae ”.
11
Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Iezrahel, et
universos optimates eius et notos et sacerdotes, donec non remanerent ex eo
reliquiae.
12 Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam;
cumque esset ad Betheced Pastorum in via,
13 invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: “ Quinam estis vos?
”. At illi responderunt: “ Fratres
Ochoziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae
reginae ”.
14 Qui ait: “ Comprehendite eos vivos ”. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam
Betheced, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
15 Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in
occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “ Numquid
est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo? ”. Et
ait Ionadab: “ Est ”. “ Si est, inquit, da manum tuam ”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in
curru
16 dixitque ad eum: “ Veni mecum et vide zelum meum pro Domino
”. Et impositum currui suo
17 duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in
Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam.
18 Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eos: “ Achab coluit Baal
parum, ego autem colam eum amplius.
19 Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius
et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat.
Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet ”. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
20 Dixitque: “ Sanctificate diem
sollemnem Baal ”. Vocaveruntque.
21 Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt
cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et
ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum.
22 Dixitque ei, qui erat super vestes: “
Profer vestimenta universis servis Baal ”. Et protulit eis
vestes.
23 Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait
cultoribus Baal: “ Perquirite et videte, ne quis forte
vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal ”.
24 Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta;
Iehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis: “ Quicumque permiserit fugere de hominibus his, quos ego adduxero in
manus vestras, anima eius erit pro anima illius ”.
25 Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit
Iehu cursoribus et ducibus suis: “ Ingredimini et
percutite eos; nullus evadat! ”. Percusseruntque eos
cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi
Baal.
26 Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt
27 et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et
fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc.
28 Delevit itaque
Iehu Baal de Israel.
29 Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare
fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in
Bethel et in Dan.
30 Dixit autem Dominus ad Iehu: “ Quia studiose fecisti, quod
rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra
domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum
Israel ”.
31 Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei
Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare
fecerat Israel.
32 In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel;
percussitque eos Hazael in universis finibus Israel
33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et
Gad et Ruben et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad et
Basan.
34 Reliqua autem gestorum Iehu et universa, quae fecit, et
fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
35 Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in
Samaria; et regnavit Ioachaz filius eius pro eo.
36 Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et
octo anni sunt, in Samaria.
|