26
1 Divisiones autem ianitorum.
De Coritis:
Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.
2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus,
Zabadias tertius, Iathanael quartus,
3 Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad
secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia
benedixit illi Deus.
6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti
familiarum suarum, erant enim viri fortissimi;
7 filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad,
fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias;
8 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum
fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
9 Porro Meselemiae filii
et fratres eorum robustissimi decem et octo.
10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri
princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in
principem —
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus;
omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.
12 Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant
ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini.
13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per
familias suas in unamquamque portarum.
14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae
filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga
septentrionalis;
15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum;
16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud
viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam:
17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem,
atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini,
18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro
Parbar.
19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.
20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac
thesauros rerum consecratarum.
21 De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan
Gersonitae erant Iahielitae.
22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super
thesauros domus Domini.
23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis:
24 Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris.
25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius
filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius
filius Selemith.
26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum
consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni
et centuriones et duces exercitus
27 de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad
sustentandum templum Domini.
28 Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul
filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra
erant sub manu Selemith et fratrum eius.
29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera
forinsecus super Israel praefecti et iudices.
30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui
mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in
cunctis operibus Domini et in ministerium regis;
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes
et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri
fortes in Iazer Galaad
32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti
principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et
dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
|