5
1 Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis
Assyriae quoniam filii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae
concluserant et muris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in
campis offendicula.
2 Et iratus est iracundia valde et convocavit omnes principes
Moab et duces Ammon et omnes magistratus maritimae
3 et dixit eis: “ Renuntiate mihi, filii Chanaan: Quis est
iste populus, qui sedet in montanis? Quae sunt autem, quas inhabitant,
civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et in quo est potestas et
fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiae eorum?
4 Et quare terga verterunt, ne venirent in obviam mihi prae
omnibus, qui inhabitant ad occasum? ”.
5 Et dixit ad eum Achior dux filiorum Ammon: “ Audiat dominus meus verbum ex ore servi tui, et referam tibi veritatem
de populo isto, qui inhabitat montana ista iuxta te, et non exibit mendacium ex
ore servi tui.
6 Populus hic est ex progenie Chaldaeorum
7 et inhabitaverunt primum in Mesopotamia, quoniam noluerunt
sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum praeclari.
8 Et declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum
caeli, Deum, quem cognoverunt; et eiecerunt eos a facie deorum suorum, et
fugerunt in Mesopotamiam et inhabitaverunt ibi dies multos.
9 Et dixit Deus eorum, ut exirent de peregrinatione ipsorum et
irent in terram Chanaan. Et inhabitaverunt ibi et repleti sunt auro et argento
et pecoribus multis valde.
10 Et descenderunt in Aegyptum —
cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan — et
commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinem
magnam, nec erat numerus generis eorum.
11 Et insurrexerunt super eos Aegyptii et circumvenerunt eos
in luto et latere, humiliaverunt eos et posuerunt eos in servos.
12 Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram
Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie
sua.
13 Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos
14 et eduxit eos in viam Sinai et Cadesbarne. Et eiecerunt
omnes inhabitantes in eremo
15 et habitaverunt in terra Amorraeorum et omnes Hesebonitas
exstirpaverunt in virtute sua. Et transeuntes Iordanem possederunt totam
montanam
16 et eiecerunt a facie sua Chananaeum et Pherezaeum et
Iebusaeum et Sichem et omnes Gergesaeos et habitaverunt in ea diebus multis.
17 Et, usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum
ipsis bona, quia Deus odiens iniquitatem cum ipsis est.
18 Sed, cum recesserunt a via, quam disposuerat illis,
exterminati sunt in bellis multis multum valde et captivi ducti sunt in terram
non suam, et templum Dei eorum devenit ad solum, et civitates eorum
comprehensae sunt ab adversariis.
19 Et nunc revertentes ad Deum suum ascenderunt a dispersione,
qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem, ubi sanctuarium eorum est, et
inhabitaverunt in montana, quia erat deserta.
20 Et nunc, dominator domine, siquidem est ignorantia in
populo isto, et peccant in Deum suum, inspiciemus quoniam est in illis
offendiculum hoc et ascendemus et expugnabimus eos;
21 si autem non est iniquitas in ipsa gente, transeat dominus
meus, ne forte protegat eos Dominus eorum et Deus eorum, et erimus in
improperium coram omni terra ”.
22 Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec,
murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt
magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent
eum:
23 “ Non enim timebimus a filiis Israel;
ecce enim populus, in quo non est virtus neque potestas in pugnam validam.
24 Propter hoc ascendemus, et erunt in escam militiae tuae,
dominator Holofernes ”.
|