10
1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum.
2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas,
qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque
Persarum,
3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege
Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum,
quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
3a Dixitque Mardochaeus ad omnes: “ A Deo facta sunt
ista! ”.
3b Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec
eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.
3c “ Quod parvus fons crevit in fluvium,
et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit
uxorem et voluit esse reginam;
3d duo autem dracones, ego sum et Aman;
3e gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere
nomen Iudaeorum;
3f gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt
ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus
malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes.
3g Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram
cunctarum gentium.
3h Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii
coram Deo universis gentibus.
3i Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit
hereditatem suam.
3k Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et
quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii
coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel ”.
|