LIBER IOB
1
1 Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et
rectus ac timens Deum et recedens a malo.
2
Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
3 Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia
camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa
nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
4 Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos
unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent
et biberent cum eis.
5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos
Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro
singulis. Dicebat enim: “ Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in
cordibus suis ”. Sic faciebat Iob cunctis
diebus.
6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent
coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
7
Cui dixit Dominus: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et perambulavi eam ”.
8 Dixitque Dominus ad eum: “ Numquid
considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et
rectus ac timens Deum et recedens a malo? ”.
9 Cui respondens Satan ait: “ Numquid Iob
frustra timet Deum?
10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque
substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius
crevit in terra?
11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae
possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ”.
12 Dixit ergo Dominus ad Satan: “ Ecce,
universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ”. Egressusque est Satan a facie Domini.
13 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et
biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
14 nuntius venit ad Iob, qui diceret: “
Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos;
15 et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt
gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “ Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et
effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “ Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos
necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ”.
18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: “ Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo
fratris sui primogeniti,
19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti et
concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et
mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso
capite, corruens in terram adoravit
21 et dixit:
“ Nudus egressus sum de utero matris meae
et nudus revertar illuc.
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est:
sit nomen Domini benedictum ”.
22 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum
quid contra Deum locutus est.
|