|
PSALMUS 2
1 Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
2 Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus christum eius:
3 “ Dirumpamus vincula eorum
et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ”.
4 Qui habitat in caelis, irridebit eos,
Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua
et in furore suo conturbabit eos:
6 “ Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum
meum! ”.
7 Praedicabo decretum eius.
Dominus dixit ad me: “ Filius meus es tu;
ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam
et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea
et tamquam vas figuli confringes eos ”.
10 Et nunc, reges, intellegite;
erudimini, qui iudicatis terram.
11 Servite Domino in timore
et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,
et pereatis de via,
cum exarserit in brevi ira eius.
Beati omnes, qui confidunt in eo.
|