| 
 9  
1 Sapientia aedificavit sibi domum, 
excidit columnas septem; 
2 immolavit victimas suas, miscuit vinum 
et proposuit mensam suam. 
3 Misit ancillas suas, ut vocarent 
ad arcem et ad excelsa civitatis: 
4 “ Si quis est parvulus, veniat ad me ”. 
Et vecordi locuta est: 
5 “ Venite, comedite panem meum 
et bibite vinum, quod miscui vobis; 
6 relinquite infantiam et vivite 
et ambulate per vias prudentiae ”. 
7 Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; 
et, qui arguit impium, sibi maculam generat. 
8 Noli arguere derisorem, ne oderit te; 
argue sapientem, et diliget te. 
9 Da sapienti, et sapientior fiet; 
doce iustum, et addet doctrinam. 
10 Principium
sapientiae timor Domini, 
et scientia Sancti est prudentia. 
11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, 
et addentur tibi anni vitae. 
12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; 
si autem illusor, solus portabis malum. 
13 Mulier stulta est clamosa, 
fatua et nihil sciens; 
14 sedit in foribus domus suae 
super sellam in excelsis urbis, 
15 ut vocaret transeuntes per viam 
et pergentes itinere suo: 
16 “ Qui est parvulus, declinet ad me ”. 
Et vecordi locuta est: 
17 “ Aquae furtivae dulciores sunt, 
et panis in abscondito suavior ”. 
18 Et ignoravit quod ibi sint umbrae, 
et in profundis inferni convivae eius. 
  |