| 
 16 
1
Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam
nomine Agar, 
2 dixit marito suo: “ Ecce conclusit me Dominus, ne parerem;
ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios ”. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 
3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam
habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. 
4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns
despexit dominam suam. 
5 Dixitque Sarai ad Abram: “ Inique agis
contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit,
despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te ”. 
6 Cui respondens
Abram: “ Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet ”. Affligente igitur eam
Sarai, aufugit ab ea. 
7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in
deserto, ad fontem in via Sur, 
8 dixit: “ Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ”. Quae respondit: “ A
facie Sarai dominae meae ego fugio ”. 
9 Dixitque ei angelus Domini: “ Revertere ad dominam tuam et
humiliare sub manibus ipsius ”. 
10 Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo
semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”. 
11 Et dixit ei angelus Domini: 
“ Ecce, concepisti et paries filium 
vocabisque nomen eius Ismael, 
eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 
12 Hic erit homo onagro similis; 
manus eius contra omnes, 
et manus omnium contra eum; 
et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”. 
13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “ Tu
Deus, qui vidisti me ”. Dixit enim: “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ”. 
14
Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me);
ipse est inter Cades et Barad. 
15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui,
quem pepererat Agar, Ismael. 
16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar
Ismaelem. 
  |