19
1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in
foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis
adoravitque pronus in terram
2 et dixit: “ Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri
vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam
vestram ”. Qui dixerunt: “ Minime, sed in platea pernoctabimus ”.
3 Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque
domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
4
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum
a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.
5
Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: “ Ubi sunt viri, qui introierunt ad te
nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos ”.
6 Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait:
7 “ Nolite, quaeso, fratres mei, nolite
malum hoc facere.
8 Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum;
educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis
nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei ”.
9 At illi dixerunt: “ Recede illuc ”. Et rursus: “ Unus ingressus est, inquiunt, ut
advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus ”. Vimque faciebant
Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores.
10 Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot
clauseruntque ostium;
11 et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo
usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
12 Dixerunt autem viri ad Lot: “ Habes
hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in
urbe, educ de loco hoc:
13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor
contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam ”.
14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui
accepturi erant filias eius, et dixit: “ Surgite,
egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem ”.
Et
visus est eis quasi ludens loqui.
15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: “ Surge, tolle
uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis ”.
16 Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum
uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
17 Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus
est: “ Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post
tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas ”.
18 Dixitque Lot
ad eos: “ Non, quaeso, Domine.
19 Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti
misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in
monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar.
20 Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et
salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea ”.
21 Dixitque ad eum: “ Ecce, etiam in hoc
suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es.
22 Festina et
salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc ”. Idcirco vocatum est nomen
urbis illius Segor.
23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem
a Domino de caelo
25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem,
universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia.
26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
27 Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat
prius cum Domino,
28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram
regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius,
recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat.
30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque
filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse
et duae filiae eius.
31 Dixitque maior ad minorem: “ Pater noster senex est, et nullus virorum
remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae.
32 Veni,
inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex
patre nostro semen ”.
33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et
ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando
accubuit filia nec quando surrexit.
34 Altera quoque die dixit maior ad minorem: “ Ecce, dormivi
heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies
cum eo, ut salvemus semen de patre nostro ”.
35 Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque
minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit
vel quando surrexerit.
36 Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
37 Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse
est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
38 Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi
(id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
|