20
1 Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus
erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos;
2 et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in
nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini.
3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de
nervo; et dixit ad eum Ieremias: “ Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed
Pavorem undique.
4 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et
omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt;
et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem et
percutiet eos gladio.
5 Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem
laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu
inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem.
6
Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et
in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui,
quibus prophetasti mendacium ”.
7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum;
fortior me fuisti et invaluisti.
Factus sum in derisum tota die,
omnes subsannant me.
8 Quia quotiescumque loquor, vociferor,
iniquitatem et vastitatem clamito;
et factus est mihi sermo Domini
in opprobrium et in derisum tota die.
9 Et dixi: “ Non recordabor eius
neque loquar ultra in nomine illius ”.
Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans
claususque in ossibus meis:
et defeci, ferre non sustinens.
10 Audivi enim contumelias multorum
et terrorem in circuitu:
“ Denuntiate, et denuntiemus eum ”.
Omnes pacifici mei observabant lapsum meum:
“ Forte decipietur, et praevalebimus adversus eum
et consequemur ultionem ex eo ”.
11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis;
idcirco, qui persequuntur me,
cadent et infirmi erunt.
Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt;
opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
12 Et tu, Domine exercituum,
probator iusti, qui vides renes et cor,
videam, quaeso, ultionem tuam ex eis;
tibi enim revelavi causam meam.
13 Cantate
Domino, laudate Dominum,
quia liberavit animam pauperis
de manu malorum.
14 Maledicta dies, in qua natus sum;
dies, in qua peperit me mater mea,
non sit benedicta.
15 Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo
dicens: “ Natus est tibi puer masculus ”
et gaudio laetificavit eum;
16 sit homo ille, ut sunt civitates,
quas subvertit Dominus
et non paenituit eum:
audiat clamorem mane
et ululatum in tempore meridiano,
17 qui non me interfecit a vulva,
ut fieret mihi mater mea sepulcrum,
et vulva eius conceptus aeternus.
18 Quare de vulva egressus sum,
ut viderem laborem et dolorem,
et consumerentur in confusione dies mei?
|