26
1 In principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iudae factum
est verbum istud a Domino dicens:
2 “ Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes
civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos
sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,
3 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala,
et paeniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam operum eorum.
4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me,
ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis,
5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego
misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis,
6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in
maledictionem cunctis gentibus terrae ”.
7 Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus
Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini.
8 Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat
ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes
et prophetae et omnis populus dicens: “ Morte moriaris!
9 Quare
prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista
desolabitur, eo quod non sit habitator”? ”.
Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini.
10 Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de
domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae.
11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad
omnem populum dicentes: “ Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit
adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris ”.
12
Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: “ Dominus misit me,
ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis.
13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et
audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est
adversum vos.
14 Ego autem ecce in manibus vestris sum; facite mihi, quod
bonum et rectum est in oculis vestris.
15 Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me,
sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et
habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in
auribus vestris omnia verba haec ”.
16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et
prophetas: “ Non est viro huic iudicium mortis, quia in
nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos ”.
17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad
omnem coetum populi loquentes:
18 “ Michaeas Morasthites fuit propheta
in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum:
Sion quasi ager arabitur,
et Ierusalem in acervum lapidum erit,
et mons domus in excelsa silvarum”.
19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis
Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et
paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum
grande contra animas nostras! ”.
20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius
Semei de Cariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus
terram hanc iuxta omnia verba Ieremiae.
21 Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius
verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit
fugitque et ingressus est Aegyptum.
22 Et misit rex Ioachim viros in Aegyptum, Elnathan filium
Achobor et viros cum eo in Aegyptum;
23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem
Ioachim, et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulcris filiorum
vulgi.
24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non
traderetur in manus populi, et interficerent eum.
|