41
1 Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius
Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum
eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in
Maspha.
2 Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui
cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et
interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae.
3 Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et
Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael.
4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc
sciente,
5 venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta
viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus
habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.
6 Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de
Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: “ Venite ad
Godoliam filium Ahicam ”.
7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael
filius Nathaniae et proiecit in medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo.
8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad
Ismael: “ Noli occidere nos, quia habemus thesauros in
agro, frumenti et hordei et olei et mellis ”; et
cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis.
9 Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera
virorum, quos percussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa
regem Israel; ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis.
10 Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi, qui erant
in Maspha, filias regis et universum populum, qui remanserat in Maspha, quos
commendaverat Nabuzardan princeps satellitum Godoliae filio Ahicam; et cepit
eos Ismael filius Nathaniae et abiit, ut transiret ad filios Ammon.
11 Audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae,
12 et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent
adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt
in Gabaon.
13 Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan
filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt.
14 Et omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus
est et abiit ad Iohanan filium Caree;
15 Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie
Iohanan et abiit ad filios Ammon.
16 Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab
Ismael filio Nathaniae venientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium
Ahicam, viros fortes ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos
reduxerat de Gabaon.
17 Et abierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta
Bethlehem, ut pergerent et introirent Aegyptum
18 a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusserat
Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis
in regione.
|