11
1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini
orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti
quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium
Banaiae, principes populi.
2 Dixitque ad me: “ Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant
iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
3 dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt
domus? Haec est lebes, nos autem carnes”.
4 Idcirco
vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ”.
5
Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “ Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti
estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
6 Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius
interfectis.
7 Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos
posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio
eius.
8 Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus
Deus.
9 Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et
faciam in vobis iudicia.
10 Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis
quia ego Dominus.
11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio
eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;
12 et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non
ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in
circuitu vestro sunt, estis operati ”.
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae
mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “ Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel! ”.
14 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
15 “ Fili hominis, fratres tui, fratres
tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt
habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data
est terra in possessionem”.
16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in
gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in
terris, ad quas venerunt.
17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos
de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum
Israel.
18 Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones
cunctasque abominationes eius de illa.
19 Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in
visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor
carneum,
20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque
ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat,
horum viam in capite suo ponam ”, dicit Dominus Deus.
22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et
gloria Dei Israel erat super eos;
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque
super montem, qui est ad orientem urbis.
24 Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad
transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam
videram.
25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae
ostenderat mihi.
|