22
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
2 “ Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem
sanguinum?
3 Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit
Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius
et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in
idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et
adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem
universis terris.
5 Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te,
sordibus famosa, grandis tumultu.
6 Ecce principes Israel
singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.
7
Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui,
pupillum et viduam afflixerunt apud te.
8 Sanctuaria mea
sprevisti et sabbata mea profanasti.
9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et
super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui.
10 Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam
menstruatae humiliaverunt in te;
11 et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem,
et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui,
oppressit in te.
12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram
et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait
Dominus Deus.
13 Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti,
et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.
14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in
diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;
15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et
deficere faciam immunditiam tuam a te:
16 et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia
ego Dominus ”.
17 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
18 “ Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam;
omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis,
scoria facti sunt.
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis
omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem
20 congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni
in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in
furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos
21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et
conflabimini in medio eius.
22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini
in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super
vos ”.
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
24 “ Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit
pluvia neque imber in die furoris,
25 cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque
praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius
multiplicaverunt in medio illius.
26 Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt
sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter
pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt
oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
27 Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam
ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.
28 Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes
vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum
Dominus non sit locutus.
29 Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat
violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque
iudicio.
30 Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret
in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.
31 Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae
consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi ”, ait Dominus Deus.
|