39
1 Tu autem, fili hominis, va ticinare adversum Gog et dices:
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e
Thubal;
2 et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de
extremo aquilone et adducam te super montes Israel.
3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas
tuas de manu dextera tua deiciam.
4 Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et populi,
qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terrae dedi te
devorandum:
5 super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus
Deus.
6 Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant in insulis
confidenter, et scient quia ego Dominus.
7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei
Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quia ego
Dominus, sanctus in Israel.
8 Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua
locutus sum.
9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et
succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos,
manus et contos, et succendent ea igne septem annis.
10 Et non portabunt ligna de campis neque succident de
saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae
fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
11 Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in
Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus;
et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis
Gog.
12 Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem
mensibus;
13 sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis
nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
14 Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui
sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post
menses autem septem quaerere incipient
15 et circuibunt peragrantes terram; cumque viderint os
hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in
valle Multitudinis Gog.
16 Nomen quoque civitatis Amona, et mundabunt terram.
17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic
volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate,
concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem
super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem.
18 Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae
bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes;
19 et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in
ebrietatem de victima, quam ego immolabo vobis.
20 Et saturabimini super mensam meam de equo et de iugali
currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes
iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos;
22 et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die
illa et deinceps,
23 et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus
Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim
eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi.
24 Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et
abscondi faciem meam ab illis.
25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et
miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26 Et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem,
quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et
nemo erit qui exterreat.
27 Et reduxero eos de populis et congregavero de terris
inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum,
28 et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim
eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim
quemquam ex eis ibi.
29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod
effuderim spiritum meum super domum Israel ”, ait Dominus Deus.
|