41
1 Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cu
bitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde.
2 Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae
quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem eius
quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum.
3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portae duos
cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum
hinc et septem cubitorum inde.
4 Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et
latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: “ Hoc est Sanctum
sanctorum ”.
5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem
aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus;
6 cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in
tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis
adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra
parietem domus,
7 et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula
adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco
amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad
superius per medium.
8 Et vidi in domo
altitudinem per circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura calami
pleni, id est sex cubitorum, in altitudine.
9 Et latitudo parietis aedificii adiacentis forinsecus erat
quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia,
10 et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in
circuitu domus undique.
11 Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum
ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae
vacuae quinque cubitorum in circuitu.
12 Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae
versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum;
paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo
eius nonaginta cubitorum.
13 Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areae
separatae et aedificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum;
14 latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra
orientem centum cubitorum.
15 Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae
separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et
templum interius et vestibulum exterius
16 strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in
circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a
terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi — usque ad superiora
ostii;
17 et usque ad domum interiorem et forinsecus et per omnem
parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram
18 fabrefacti cherubim et palmae, et palma inter cherub et
cherub; duasque facies habebat cherub,
19 faciem hominis versam ad palmam ex hac parte et faciem
leonis versam ad palmam ex alia parte: expressi per omnem domum in circuitu.
20 De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae
caelatae erant. In pariete templi
21 postes portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus
quasi aspectus
22 altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius
duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: “ Haec est mensa
coram Domino ”.
23 Et duo ostia
erant templo et sanctuario
24 duo ostia. Ostiis erant duae valvae versatiles usque ad
parietem, valvae duae ostio uni et valvae duae ostio alteri.
25 Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et
sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum
ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus.
26 Et fenestrae marginatae et similitudo palmarum hinc atque inde
in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus.
|