12
1 In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus,
qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo,
quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur
populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.
2 Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris,
evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor
firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas
aeternitates.
4 Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad
tempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia ”.
5 Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc
super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6 Et dixit viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super
aquas fluminis: “ Usquequo finis horum mirabilium? ”.
7 Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super
aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset
per Viventem in aeternum: “ Quia in tempus, tempora et dimidium
temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur
universa haec ”.
8 Et ego audivi et non intellexi et dixi: “ Domine mi, quid erit finis horum? ”.
9 Et ait: “ Vade, Daniel, quia clausi sunt
signatique sermones usque ad tempus praefinitum.
10 Purificabuntur et dealbabuntur et probabuntur multi, et
impie agent impii, neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent.
11 Et a tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et
posita fuerit abominatio vastatoris, dies mille ducenti nonaginta.
12 Beatus, qui exspectat et pervenit usque ad dies mille
trecentos triginta quinque.
13 Tu autem vade ad finem et requiesce; et stabis in sorte tua
in fine dierum ”.
(Hucusque Daniel in Hebraeo volumine legimus. Cetera, quae sequuntur usque ad finem libri, de
Theodotionis editione translata sunt).
|