| 
 10  
1 Vitis frondosa Israel, 
fructum producens sibi; 
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, 
iuxta ubertatem terrae suae 
decoravit simulacra. 
2 Divisum est cor eorum, 
nunc poenas solvent; 
ipse confringet aras eorum, 
depopulabitur simulacra eorum. 
3 Profecto nunc dicent: 
“ Non
est rex nobis; 
non enim timemus Dominum, 
et rex quid faciet nobis? ”. 
4 Loqui verba,
iurare in vanum, 
ferire foedus; 
et germinabit quasi venenum ius 
super sulcos agri. 
5 De vitulo Bethaven 
trement habitatores Samariae; 
quia luget super eum populus eius; 
dum sacerdotes eius super eum 
exsultant in gloria eius; 
vere migrabit ab eo. 
6 Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, 
munus regi magno; 
confusio Ephraim capiet, 
et confundetur Israel in consilio suo. 
7 Perit Samaria, 
rex eius quasi festuca super faciem aquae. 
8
Et disperdentur excelsa impietatis, 
peccatum Israel; 
spina et tribulus ascendet 
super aras eorum, 
et dicent montibus: “ Operite nos! ” 
et collibus: “ Cadite super nos! ”. 
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; 
ibi perstiterunt. 
Non comprehendet eos in Gabaa 
proelium super filios iniquitatis? 
10
“ Iuxta desiderium meum corripiam eos; 
congregabuntur super eos populi, 
cum corripientur propter duas iniquitates suas. 
11 Ephraim vitula docta, 
diligens trituram. 
Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; 
iunxi Ephraim aratro, 
arabit Iudas, 
sarriet sibi Iacob. 
12 Seminate vobis
in iustitia, 
metite secundum caritatem; 
innovate vobis novale. 
Tempus est
requirendi Dominum, 
donec veniat, ut pluat vobis iustitiam. 
13 Arastis impietatem, 
iniquitatem messuistis, 
comedistis frugem mendacii, 
quia confisus es in curribus tuis, 
in multitudine fortium tuorum. 
14 Consurget tumultus in populo tuo, 
et omnes munitiones tuae vastabuntur, 
sicut vastavit Salman Betharbeel 
in die proelii, 
matre super filios allisa. 
15
Sic faciet vobis Bethel 
propter maximam nequitiam vestram. 
Mane interibit rex Israel. 
  |