| 
 11  
1 Cum puer esset Israel, dilexi eum 
et ex Aegypto vocavi filium meum. 
2 Quanto magis vocabam eos, 
tanto recesserunt a facie mea; 
ipsi Baalim immolabant 
et simulacris sacrificabant. 
3 Et ego dirigebam gressus Ephraim, 
portabam eos in brachiis meis, 
et nescierunt quod curarem eos. 
4 In funiculis humanitatis trahebam eos, 
in vinculis caritatis; 
et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, 
et declinavi ad eum, ut vesceretur. 
5 Revertetur in terram Aegypti, 
et Assur ipse rex eius, 
quoniam noluerunt converti. 
6 Saeviet gladius in civitatibus eius 
et consumet garrulos eius 
et comedet eos propter consilia eorum. 
7 Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; 
vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum. 
8 Quomodo dabo te, Ephraim, 
tradam te, Israel? 
Quomodo dabo te sicut Adama, 
ponam te ut Seboim? 
Convertitur in me cor meum, 
simul exardescit miseratio mea. 
9 Non faciam furorem irae meae, 
non convertar, ut disperdam Ephraim, 
quoniam Deus ego 
et non homo, 
in medio tui Sanctus 
et non veniam in terrore. 
10 Post Dominum ambulabunt; 
quasi leo rugiet, 
quia ipse rugiet, 
et in tremore accurrent filii ab occidente. 
11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto 
et quasi columba de terra Assyriae; 
et collocabo eos in domibus suis, 
dicit Dominus. 
  |