LIBER SECUNDUS MACCABAEORUM
1
1 Fratribus, qui sunt per Aegyptum, Iudaeis salutem dicunt
fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem
bonam.
2 Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod
locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;
3 et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius
voluntatem corde magno et animo volenti;
4 et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis
et faciat pacem;
5 et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos
deserat in tempore malo.
6
Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos
Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in
istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a
regno
8 et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem;
et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem
et accendimus lucernas et proposuimus panes.
9 Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiae mensis Casleu,
10 anno centesimo octogesimo octavo.
Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro
Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in
Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.
11 De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus
ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;
12 ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra
sanctam civitatem.
13 Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur
esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus
sacerdotibus Naneae.
14 Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus
et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum
paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset
Antiochus,
16 aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides
percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras
proiecerunt.
17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidi
18 Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu
purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque
agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato
templo et altari, obtulit sacrificia.
19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes,
qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in
cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus
ignotus esset locus.
20 Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut
mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui
absconderant, misit ad ignem.
21
Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et
afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere
aqua et ligna et, quae erant superposita.
22 Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit,
qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
23 Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur
sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem
respondentibus ut Nehemias.
24 Erat autem oratio hunc habens modum: “ Domine, Domine
Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es
rex et bonus,
25 solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus;
qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti
eos,
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et
custodi partem tuam et sanctifica.
27 Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt
gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus
noster.
28 Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in
superbia.
29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit
Moyses ”.
30 Sacerdotes autem psallebant hymnos.
31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua
Nehemias iussit lapides maiores perfundi
32 quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod
refulsit ex altari, consumpta est.
33 Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi
Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant,
sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt
ea, quae essent sacrificii,
34 circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans,
templum fecit.
35 Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et
tribuebat.
36 Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum
Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai.
|