8
1 Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la
tenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo,
assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum.
2 Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab
omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis;
3 et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo
complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret;
4 memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et
blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his.
5 At Maccabaeus,
congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in
misericordiam conversa.
6 Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat
et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens,
7 maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius
ubique diffundebatur.
8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac
frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et
Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis.
9 At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus
amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti
milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam
virum militarem et in bellicis rebus expertum.
10 Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis
erat dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret;
11 statimque ad maritimas civitates misit convocans ad
coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento
distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset
consecutura.
12 Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris adventu, indicavit
his, qui secum erant, exercitus praesentiam.
13 Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae
in fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant;
14 alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque
Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam
comminus venirent, venumdati essent:
15 et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad
patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super
ipsos.
16 Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso
erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium
adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent,
17 ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab
his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam,
adhuc etiam veterum instituta convulsa.
18 “ Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos
autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum
mundum uno nutu delere, confidimus ”.
19 Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt
erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia
perierunt,
20 et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus
Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus
Macedonum — Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia
peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo et
beneficia plurima consecuti sunt C;
21 quibus verbis cum eos constantes effecisset et paratos pro
legibus et patria mori, in quattuor quasdam partes exercitum divisit.
22 Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque
ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et quingentenis,
23 insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo
adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.
24 Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super
novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem
exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
25 Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant,
abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt hora
conclusi;
26 nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt
insequentes eos.
27 Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes
exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes
Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
28 Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis
portione de spoliis data, residua ipsi cum pueris partiti sunt.
29 His itaque gestis et communi facta obsecratione,
misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.
30 Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide
erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile
obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum
debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes.
31 Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia
composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt.
32 Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt,
virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat;
33 et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas incenderant,
et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium fugerat; et dignam pro
impietate mercedem tulit.
34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad
Iudaeorum venditionem adduxerat,
35 humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur
exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi
more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu
exercitus.
36 Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate
Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo
invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
|