20
1 Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui
exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;
2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno,
misit eos in vineam suam.
3 Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro
otiosos
4 et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum
fuerit, dabo vobis”.
5
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
6 Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit
illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”.
7 Dicunt ei: “Quia
nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”.
8 Cum sero autem
factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde
illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”.
9 Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant,
acceperunt singuli denarium.
10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent
accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
11 Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias
12 dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos
nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”.
13 At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi
iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
14
Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15 Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus
tuus nequam est, quia ego bonus sum?”.
16 Sic erunt
novissimi primi, et primi novissimi ”.
17 Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim
discipulos secreto et ait illis in via:
18 “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
19 et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et
crucifigendum, et tertia die resurget ”.
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis
suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21 Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi
duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”.
22
Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego
bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “
Possumus ”.
23 Ait illis: “ Calicem quidem meum
bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud,
sed quibus paratum est a Patre meo ”.
24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt,
potestatem exercent in eos.
26 Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos
magnus fieri, erit vester minister;
27 et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester
servus;
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et
dare animam suam redemptionem pro multis ”.
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba
multa.
30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus
transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere
nostri, fili David! ”.
31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis
clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David!
”.
32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”.
33 Dicunt illi: “
Domine, ut aperiantur oculi nostri ”.
34
Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti
sunt eum.
|