27
1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre
non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “ Fili mi ”. Qui respondit: “ Adsum ”.
2 Cui pater: “ Vides, inquit, quod
senuerim et ignorem diem mortis meae;
3 sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum.
Cumque venatu aliquid apprehenderis,
4 fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut
comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar ”.
5 Rebecca autem
audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut
venationem caperet et offerret eam.
6 Rebecca autem dixit filio suo Iacob: “ Ecce,
audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
7 "Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et
benedicam tibi coram Domino, antequam moriar".
8 Nunc ergo, fili
mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi.
9 Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam
ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
10 Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi,
priusquam moriatur ”.
11 Cui ille respondit: “ Nosti quod Esau frater meus homo
pilosus sit, et ego lenis.
12 Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet
me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”.
13 Ad quem mater: “ In me sit, ait, ista maledictio, fili mi;
tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi ”.
14 Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut
noverat velle patrem illius.
15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi,
induit eum
16 pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda
protexit;
17 dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus
filii sui Iacob.
18 Qui ingressus ad patrem suum dixit: “ Pater mi ”. At ille respondit: “ Audio. Quis es
tu, fili mi? ”.
19 Dixitque Iacob ad patrem suum: “ Ego
sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede
de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua ”.
20 Rursum Isaac
ad filium suum: “ Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ”. Qui
respondit: “ Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ”.
21 Dixitque Isaac ad Iacob: “ Accede huc, ut tangam te, fili
mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ”.
22
Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: “ Vox quidem,
vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ”.
23
Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo
illi.
24
Ait: “
Tu es filius meus Esau? ”. Respondit: “ Ego sum ”.
25 At ille: “ Affer, inquit, mihi, et
comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea ”. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
26 dixit ad eum Isaac pater eius: “
Accede ad me et da mihi osculum, fili mi ”.
27 Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit
vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait:
“ Ecce odor filii mei
sicut odor agri pleni,
cui benedixit Dominus.
28 Det tibi Deus de rore caeli
et de pinguedine terrae
et abundantiam frumenti et vini.
29 Et serviant tibi populi,
et adorent te nationes;
esto dominus fratrum tuorum,
et incurventur ante te filii matris tuae.
Qui maledixerit tibi, sit maledictus;
et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ”.
30 Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus
erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius
31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: “ Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi
anima tua ”.
32 Dixitque illi Isaac pater eius: “ Quis
enim es tu? ”. Qui respondit: “ Ego
sum filius tuus primogenitus Esau ”.
33 Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “ Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et
comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus! ”.
34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et
amaro ultra modum et ait patri suo: “ Benedic etiam mihi,
pater mi! ”.
35 Qui ait: “ Venit germanus tuus
fraudulenter et accepit benedictionem tuam ”.
36 At ille subiunxit: “ Iuste vocatum est
nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante
tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ”.
Rursumque ait: “ Numquid non reservasti mihi
benedictionem? ”.
37 Respondit Isaac: “ Ecce, dominum tuum
illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et
vino stabilivi eum. Et tibi post
haec, fili mi, ultra quid faciam? ”.
38
Dixitque Esau ad patrem suum: “ Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi
quoque obsecro, ut benedicas! ”. Cumque eiulatu magno
fleret,
39 motus Isaac dixit ad eum:
“ Ecce, procul a
pinguedine terrae erit habitatio tua
et procul a rore caeli desuper.
40
De gladio tuo vives
et fratri tuo servies.
Tempusque veniet, cum excutias
et solvas iugum eius de cervicibus tuis ”.
41 Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei
pater, dixitque in corde suo: “ Appropinquabunt dies
luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum ”.
42 Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae
mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “ Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.
43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad
Laban fratrem meum in Charran;
44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor
fratris tui,
45 et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae
fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? ”.
46 Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “ Taedet me vitae meae
propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de
filiabus terrae, nolo vivere ”.
|