28
1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula
vocatur.
2 Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis;
accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et
frigus.
3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam
multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset,
invasit manum eius.
4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad
invicem dicebant: “ Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari,
Ultio non permisit vivere ”.
5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus
est;
6 at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito
casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri,
convertentes se dicebant eum esse deum.
7 In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine
Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit.
8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum
iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus,
sanavit eum.
9 Quo facto, et ceteri, qui in insula habebant infirmitates,
accedebant et curabantur;
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus
imposuerunt, quae necessaria erant.
11 Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina,
quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo;
13 inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem,
superveniente austro, secunda die venimus Puteolos,
14 ubi, inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies
septem; et sic venimus Romam.
15 Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis
usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens
Deo, accepit fiduciam.
16 Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere
sibimet cum custodiente se milite.
17 Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos
Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem
faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus
Romanorum,
18 qui cum interrogationem de me habuissent, volebant
dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me;
19 contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare
Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui;
propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”.
21 At illi dixerunt ad eum: “ Nos neque
litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit
aut locutus est quid de te malum.
22 Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac
notum est nobis quia ubique ei contradicitur ”.
23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in
hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de
Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam.
24 Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non
credebant;
25 cumque invicem non essent consentientes, discedebant,
dicente Paulo unum verbum: “ Bene Spiritus Sanctus locutus
est per Isaiam prophetam ad patres vestros
26 dicens:
“Vade ad populum istum et dic:
Auditu audietis et non intellegetis,
et videntes videbitis et non perspicietis.
27 Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos compresserunt,
ne forte videant oculis
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanabo illos”.
28 Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc
salutare Dei; ipsi et audient! ”.
(29) 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui
ingrediebantur ad eum,
31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu
Christo cum omni fiducia sine prohibitione.
|