3
1 Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam
maius iudicium accipiemus.
2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non
offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.
3 Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum
nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
4 Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis validis
minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit;
5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat.
Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua
constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam
nativitatis et inflammatur a gehenna.
7 Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et
etiam cetorum domatur et domita est a natura humana;
8 linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum,
plena veneno mortifero.
9 In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus
homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt;
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei,
haec ita fieri.
11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram
aquam?
12 Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis
ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam.
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in
mansuetudine sapientiae.
14 Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus
vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.
15 Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena,
animalis, diabolica;
16 ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus
pravum.
17 Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est,
deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis,
non iudicans, sine simulatione;
18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus
pacem.
|