4
1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi
scentiis vestris, quae militant in membris vestris?
2
Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci;
litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;
3 petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in
concupiscentiis vestris insumatis.
4 Adulteri, nescitis
quia amicitia huius mundi inimica est Dei?
Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam
concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”.
6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit:
“ Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam ”.
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a
vobis.
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus,
peccatores; et purificate corda, duplices animo.
9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum
convertatur, et gaudium in maerorem.
10
Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri,
aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas
legem, non es factor legis sed iudex.
12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et
perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam
civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;
14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor
enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus
voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.
16 Nunc autem
gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.
17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est
illi!
|