Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus Proverbiorum liber IntraText CT - Text |
Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Deus.
Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram. [1092C]
Brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Deus.
Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
Beatus vir qui inventus est sine macula, et qui post aurum non ambulat, nec speravit in pecunia et thesauris.
Beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae, corruet in malum.
Bene consurgit diluculo, qui bona quaerit.
Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris.
Beatus qui habet partem in resurrectione prima. [1092D]
Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.
Bene loqui et male vivere, nihil est aliud nisi seipsum damnare.
Bonum intellectum habet, qui quod recte intelligit, facit.
Beneficium qui dare nescit, injuste petit.
Bonorum mens quo duriora pro veritate tolerat, eo certius aeternitatis praemia sperat.
Beatius est dare quam accipere.
Bonum si facere nequeas, non tamen culpes, vel prohibeas.
Bona conscientia in tenebris splendorem proprium tenet.
Brevitas vitae praesentis pensanda est ab universis.
Bellum optimum agitur, cum spiritus carni adversatur. [1093A]
Bellator fortis qui se poterit superare.
Bis gratum tribuit, qui quod debet cito reddit.
Blandus mansuetis sis, districtusque superbis.
Bestia crudelis est, cor pravae mulieris.
Bibere et manducare nulli concessum est ad gulam explendam, sed ad famem sitimque restringendam.
Bonus non est, quem malorum improbitas non probavit.