Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus Proverbiorum liber IntraText CT - Text |
Dominus de coelo prospicit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.
Dominus interrogat justum et impiuim; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa.
Dominus virtutem populo suo dabit. Dominus benedicit populo suo in pace.
Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Deus judex justus, fortis et patiens.
Dominus virtutum ipse est rex gloriae. [1094D]
Deus manifeste veniet, et non silebit.
Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
Dimittite, et dimittetur vobis.
Deus non est mortuorum, sed viventium.
Dignus est operarius mercede sua.
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut teipsum.
Deus fidelis et absque ulla iniquitate.
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublimat.
Dominus mortificat, vivificat, deducit ad inferos, et reducit.
Deum time, et mandata ejus observa, hoc est omnis homo. [1095A]
Disciplinam Domini ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis.
Diligite justitiam, qui judicatis terram.
Divitiae salutis sapientia et scientia.
Doctrina viri per patientiam noscitur.
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Dilectio proximi malum non operatur.
Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet.
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Deum quaerens, gaudium quaerit.
Disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. [1095B]
Difficile corrigitur nequitia, quam concipit quis in pueritia.
Deo nihil mali est imputandum, quandoquidem ipso malo utitur ad bonum.
Difficile est cuiquam agnoscere sanitatis gratiam, nisi per infirmitatis disciplinam.
Deliciae et epularum varietas fomenta sunt luxuriae.
Dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori.
Duplici reatu constringitur, qui et in seipso prava committit, et alios pravitate sua corrumpit.
Diu jacens in peccatis, diu quoque si converti voluerit, diabolicae tentationis molestias sustinebit.
Deus ideo dicitur creans mala, quia et pro peccatis nostris immittit flagella.
Divinus sermo sicut mysteriis prudentes exercet, ita superficie simplices refovet.
Deo magis placet, qui sibi puras quam qui plenas manus praebet. [1095C]
Difficilius arrogantia quam auro et gemmis caremus.
Duplicis peccati reatus est, et non esse sanctus quod crederis, et simulare quod sanctus sis.
Dum injusti saeviunt, justi purgantur.
Difficillimum est hominem seipsum vincere.
Diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
Dapsilis et largus cunctis placet mortalibus.
Dimidium facti perfectum dicere noli.
Discere semper habet, qui Christum vult imitari.
Doctrinae verba paucis prosunt sine factis.
De rebus dubiis noli contendere verbis.
Discordes revoca, fautor merentibus insta.
Divitiae verae sunt virtutum bona quaeque.
Dives dicendus cui parvus suppetit usus.